numquam autem impetus sine adsensu mentis est, neque enim fieri potest ut de ultione et poena agatur animo nesciente. Putavit se aliquis laesum, voluit ulcisci, dissuadente aliqua causa statim resedit. Hanc iram non voco, motum animi rationi parentem; illa est ira, quae rationem transsilit, quae secum rapit.