Haec tot milia ad forum prima luce properantia quam turpes lites, quanto turpiores advocatos habent! Alius iudicia patris accusat, quae vereri satius fuit, alius cum matre consistit, alius delator venit eius criminis, cuius manifestior reus est; et iudex damnaturus quae fecit eligitur et corona pro mala causa stat