Diu multumque dubitavi, Stella, iuvenis optime et in studiis nostris eminentissime, qua parte voluisti, an hos libellos, qui mihi subito calore et quadam festinandi voluptate fluxerunt, cum singuli de sinu meo prodierint, celeritatis. Nullum enim ex illis biduo longius tractum, quaedam et in singulis diebus effusa; quam timeo, ne verum istuc versus quoque ipsi de se probent! Primus libellus sacrosanctum habet testem: sumendum enim erat a Iove principium. Centum hos versus, quos in equum maximum feci, indulgentissimo imperatori postero die, quam dedicaverat opus, tradere iussus sum. Potuisti illud dicet aliquis et ante vidisse. Respondebis illi tu, Stella carissime, qui epithalamion tuum, quod mihi iniunxeras, scis biduo scriptum. Audacter mehercles, sed ter centum tamen