Me miserum! neque enim verbis solemnibus ulla incipiam nunc invisus Phoeboque gravis, quae vestra, sorores, orgia, Pieriae, quas incestavimus aras? dicite, post poenam liceat commissa fateri. numquid inaccesso posui vestigia lueo? num vetito de fonte bibi? quae culpa, quis error quem luimus tantus viscera nostra tenens animamque avellitur infans, non de stirpe quidem nec qui mea nomina ferret oraque; non fueram genitor, sed cernite fletus liventesque genas et credite planetibus orbi: orbus ego. huc patres et aperto pectore matres conveniant; cineremque oculis et crimina ferto, si qua sub uberibus plenis ad funera natos ipsa gradu labente tulit madidumque cecidit pectus et ardentes restinxit lacte favillas. quisquis adhuc tenerae signatum flore iuventae immersit cineri iuvenem primaque iacentis serpere crudeles vidit lanugine flammas, adsit et alterno mecum clamore fatiscat: vincetur lacrimis, et te, Natura, pudebit. tanta mihi feritas, tanta est insania luctus, hoc quoque cum nitor ter adclinis tumulo et planctus discordesque modos et molior: orsa lyrae vis impatiens, sed nec solitae mihi vertice laurus nec fronti vittatus honos, en taxea marcet silva comis, hilaresque hederas plorata cupressus excludit ramis; nec eburno pollice chordas pulso, sed incertam digitis errantibus amens scindo chelyn. iuvat heu, iuvat inlaudabile carmen fundere et incompte miserum nudare sic merui? sic me cantuque habituque nefastum aspiciant superi? pudeat Thebasque novumque Aeaciden? nil iam placidum manabit ab ore? ille ego qui—quotiens!—blande matrumque patrumque vulnera, qui viduos potui mulcere dolores, ille ego lugentum mitis solator, acerbis auditus tumulis et descendentibus umbris, deficio medieasque manus fomentaque quaero vulneribus, sed summa, meis. nunc tempus, amici, quorum ego manantes oculos et saucia tersi pectora: reddite opem. saevas exsolvite grates. nimirum cum vestra modis ego funera maestis increpitans: ‘qui damna doles aliena, repone infelix lacrimas et tristia carmina serva.’ verum erat: absumptae vires et copia fandi nulla mihi, dignumque nihil mens fulmine tanto repperit: inferior vox omnis et omnia sordent verba, ignosce, puer: tu me caligine maesta obruis. a! durus, coniugis invenit caneret quod Thracius Orpheus dulce sibi, si busta Lini complexus Apollo non tacuit, nimius fortasse avidusque doloris dicor et in lacrimis iustum excessisse pudorem? quisnam autem gemitus lamentaque nostra reprendis 2? o nimium felix, nimium crudelis et expers imperii, Fortuna, tui, qui dicere legem fletibus aut fines audet censere dolendi! incitat heu! planctus: potius fugientia ripas flumina detineas rapidis aut ignibus obstes, quam miseros lugere vetes. tamen ille severus, quisquis is est, nostrae cognoscat vulnera causae. Non ego mercatus Pharia de puppe loquaces delicias infantem, lingua nimium dilexi: meus ille, meus. tellure cadentem aspexi atque unctum genitali carmine fovi poscentemque novas tremulis ululatibus auras inserui vitae, quid plus tribuere parentes? quin alios ortus libertatemque sub ipsis uberibus tibi. parve, dedi, cum rideres ingratus adhuc properaverit ille, sed merito properabat, amor, ne perderet ullum libertas tam parva diem. nonne horridus inde invidia superos iniustaque Tartara pulsem? nonne gemam te, care puer? quo sospite natos non cupii, primo genitum quem protinus ortu implicui fixique monstravi questusque et vulnera caeca resolvi, reptantemque solo demissus ad oscula nostra erexi, blandoque sinu iam iamque cadentes exsopire cui nomen vox prima meum ludusque tenebo risus, et a nostro veniebant gaudia vultu.