Labienus in equo capite nudo versari in prima acie simul suos cohortari, non numquam legionarios Caesaris ita appellare: Quid tu, inquit, miles tiro? Tam feroculus es? Vos quoque iste verbis infatuavit? In magnum mehercule vos periculum impulit. Misereor vestri. Tum miles, Non sum, inquit, tiro, Labiene, sed de legione X. veteranus. Tum Labienus, Non agnosco, inquit, signa decumanorum. Tum ait miles: Iam me qui sim intelleges; simul cassidem de capite deiecit, ut cognosci ab eo posset, atque ita pilum viribus contortum, dum in Labienum mittere contendit, equi graviter adverso pectori adfixit et ait: Labiene, decumanum militem qui te petit scito esse. Omnium tamen animi in terrorem coniecti, et maxime tironum: circumspicere enim Caesarem neque amplius facere nisi hostium iacula vitare.