M. Cato interim, qui Uticae praeerat, Cn. Pompeium filium multis verbis assidueque obiurgare non desistebat, Tuus, inquit, pater istuc aetatis cum esset et animadvertisset rem publicam ab nefariis sceleratisque civibus oppressam bonosque aut interfectos aut exsilio multatos patria civitateque carere, gloria et animi magnitudine elatus privatus atque adulescentulus paterni exercitus reliquiis collectis paene oppressam funditus et deletam Italiam urbemque Romanam in libertatem vindicavit, idemque Siciliam, Africam, Numidiam, Mauretaniam mirabili celeritate armis recepit. Quibus ex rebus sibi eam dignitatem quae est per gentis clarissima notissimaue conciliavit adulescentulusque atque eques Romanus triumphavit. Atque ille non ita amplis rebus patris gestis neque tam excellenti dignitate maiorum parta neque tantis clientelis nominisque claritate praeditus in rem publicam est ingressus. Tu contra et patris nobilitate et dignitate et per te ipse satis animi magnitudine diligentiaque praeditus nonne eniteris et proficisceris ad paternas clientelas auxilium tibi reique publicae atque optimo cuique efflagitatum?