Quibus rebus cognitis Caesar iubet milites qui extra munitiones processerant pabulandi lignandique aut etiam muniendi gratia quique vallum petierant quaeque ad eam rem opus erant, omnis intra munitiones minutatim modesteque sine tumultu aut terrore se recipere atque in opere consistere. Equitibus autem qui in statione fuerant praecipit ut usque eo locum obtinerent in quo paulo ante constitisset donec ab hoste telum missum ad se perveniet quod si propius accederetur, quam honestissime se intra munitiones reciperent. Alii quoque equitatui edicit uti suo quisque loco paratus armatusque praesto esset. At haec non ipse per se coram, cum de vallo prospecularetur, sed mirabili peritus scientia bellandi in praetorio sedens per speculatores et nuntios imperabat quae fieri volebat. Animadvertebat enim, quamquam magnis essent copiis adversarii freti, tamen saepe a se fugatis, pulsis perterritisque et concessam vitam et ignota peccata; quibus rebus numquam tanta suppeteret ex ipsorum inertia conscientiaque animi victoriae fiducia ut castra sua adoriri auderent. Praeterea ipsius nomen auctoritasque magna ex parte eorum exercitus minuebat audaciam. Tum egregiae munitiones castrorum atque valli fossarumque altitudo et extra vallum stili caeci mirabilem in modum consiti vel sine defensoribus aditum adversariis prohibebant: scorpionum, catapultarum ceterorumque telorum quae ad defendendum solent parari magnam copiam habebat. Atque haec propter exercitus sui praesentis paucitatem et tirocinium praeparaverat, non hostium vi et metu commotus patientem se timidumque hostium opinioni praebebat. Neque idcirco copias, quamquam erant paucae tironumque, non educebat in aciem qui victoriae suae diffideret, sed referre arbitrabatur, cuiusmodi victoria esset futura; turpe enim sibi existimabat tot rebus gestis tantisque exercitibus devictis, tot tam claris victoriis partis, ab reliquis copiis adversariorum suorum ex fuga collectis se cruentam adeptum existimari victoriam. Itaque constituerat gloriam exsultationemque eorum pati, donec sibi veteranarum legionum pars aliqua in secundo commeatu occurrisset.