Rex interim Iuba de equestri proelio Scipionis certior factus evocatusque ab eodem litteris praefecto Saburra eum parte exercitus contra Sittium relicto, ut secum ipse aliquid auctoritatis adderet exercitui Scipionis ac terrorem Caesaris, eum tribus legionibus equitibusque frenatis DCCC, Numidis sine frenis peditibusque levis armaturae grandi numero, elephantis XXX egressus e regno ad Scipionem est profectus. Postquam ad eum pervenit, castris regiis seorsum positis cum eis copiis quas commemoravi, haud ita longe ab Scipione consedit.—Erat in castris Caesaris superiore tempore magnus terror, et exspectatione copiarum regiarum exercitus eius magis suspensiore animo ante adventum Iubae commovebatur; postquam vero castra castris contulit, despectis eius copiis omnem timorem deponit. Ita quam antea absens habuerat auctoritatem, eam omnem praesens dimiserat.—Quo facto cuivis facile fuit intellectu Scipioni additum animum fiduciamque regis adventu. Nam postero die universas suas regisque copias cum elephantis LX productas in aciem quam speciosissime potuit instruxit ac paulo longius progressus ab suis munitionibus haud ita diu commoratus se recipit in castra.