Quibus legionibus expositis memor in Italia pristinae licentiae militaris ac rapinarum certorum hominum parvulam modo causulam nactus Caesar, quod C. Avienus, tribunus militum X. legionis, navem ex commeatu familia sua atque iumentis occupavisset neque militem unum ab Sicilia sustulisset, postero die de suggestu convocatis omnium legionum tribunis centurionibusque, Maxime vellem, inquit, homines suae petulantiae nimiaeque libertatis aliquando finem fecissent meaeque lenitatis, modestiae patientiaeque rationem habuissent. Sed quoniam ipsi sibi neque modum neque terminum constituunt, quo ceteri dissimiliter se gerant egomet ipse documentum more militari constituam. C. Aviene, quod in Italia milites populi Romani contra rem publicam instigasti rapinasque per municipia fecisti quodque mihi reique publicae inutilis fuisti et pro militibus tuam familiam iumentaque in navis imposuisti tuaque opera militibus tempore necessario res publica caret, ob eas res ignominiae causa ab exercitu meo removeo hodieque ex Africa abesse et quantum pote proficisci iubeo. Itemque te, A. Fontei, quod tribunus militum seditiosus maiusque civis fuisti, te ab exercitu dimitte T. Saliene, M. Tiro, C. Clusinas, cum ordines in meo exercitu beneficio non virtute consecuti ita vos gesseritis ut neque bello fortes neque pace boni aut utiles fueritis et magis in seditione concitandisque militibus adversum vestrum imperatorem quam pudoris modestiaeque fueritis studiosiores, indignos vos esse arbitror qui in meo exercitu ordines ducatis, missosque facio et quantum pote abesse ex Africa iubeo. Itaque tradit eos centurionibus et singulis non amplius singulos additos servos in navem imponendos separatim curavit.