In ea nave captus est P. Vestrius, eques Romanus, et P. Ligarius, Afranianus, quem Caesar in Hispania cum reliquis dimiserat, et postea se ad Pompeium contulerat, inde ex proelio effugerat in Africamque ad Varum venerat; quem ob periuri perfidiam Caesar iussit necari. P. Vestrio autem, quod eius frater Romae pecuniam imperatam numeraverat et quod ipse suam causam probaverat Caesari, se a Nasidi classe captum, cum ad necem duceretur, beneficio Vari esse servatum, postea sibi facultatem nullam datam transeundi, ignovit.