Interim Thapso qui erant praesidio ex oppido eruptionem porta maritima faciunt et, sive ut suis subsidio occurrerent, sive ut oppido deserto fuga salutem sibi parerent, egrediuntur atque ita per mare umbilici fine ingressi terram petebant. Qui a servitiis puerisque qui in castris erant lapidibus pilisque prohibiti terram attingere rursus se in oppidum receperunt. Interim Scipionis copiis prostratis passimque toto campo fugientibus confestim Caesaris legiones consequi spatiumque se non dare colligendi. Qui postquam ad ea castra quae petebant perfugerunt, ut refecti castris rursus sese defenderent ducemque aliquem requirerent, quem respicerent, cuius auctoritate imperioque rem gererem:—qui postquam animadverterunt neminem ibi esse praesidio, protinus armis abiectis in regia castra fugere contendunt. Quo postquam pervenerunt, ea quoque ab Iulianis teneri vident. Desperata salute in quodam colle consistunt atque armis demissis salutationem more militari faciunt. Quibus miseris ea res parvo praesidio fuit. Namque milites veterani ira et dolore incensi non modo ut parcerent hosti non poterant adduci sed etiam ex suo exercitu inlustris urbanos, quos auctores appellabant, compluris aut vulnerarunt aut interfecerunt; in quo numero fuit Tullius Rufus quaestorius, qui pilo traiectus consulto a milite interiit; item Pompeius Rufus bracchium gladio percussus, nisi celeriter ad Caesarem accucurrisset, interfectus esset. Quo facto complures equites Romani senatoresque perterriti ex proelio se receperunt, ne a militibus, qui ex tanta victoria licentiam sibi assumpsissent immoderate peccandi impunitatis spe propter maximas res gestas, ipsi quoque interficerentur. Itaque ei omnes Scipionis milites cum fidem Caesaris implorarent, inspectante ipso Caesare et a militibus deprecante eis uti parcerent, ad unum sunt interfecti.