Postero die mane in oppidum introiit contioneque advocata Uticensis incolas cohortatus gratias pro eorum erga se studio egit, civis autem Romanos negotiatores et eos qui inter CCC pecunias contulerant Varo et Scipioni multis verbis accusat et de eorum sceleribus longiore habita oratione ad extremum ut sine metu prodirent edicit: se eis dumtaxat vitam confossurum bona quidem eorum se venditurum, ita tamen, qui eorum ipse sua bona redemisset, se bonorum venditionem inducturum et pecuniam multae nomine relaturum, ut incolumitatem retinere posset. Quibus metu exsanguibus de vitaque ex suo promerito desperantibus subito oblata salute libentes cupidique condicionem acceperunt petieruntque a Caesare ut universis CCC uno nomine pecuniam imperaret. Itaque bis milies sestertio his imposito, ut per triennium sex pensionibus populo Romano solverent, nullo eorum recusante ae se eo demum die natos praedicantes laeti gratias agunt Caesari.