Tandem ergo ad feminam vindicandam populus armatur. Omnis aetas, omnis sexus carnificem fugat et coetu in circulum coeunte non credit paene unusquisque, quod vidit. Turbatur tali nuntio urbs propinqua et tota lictorum caterva glomeratur. E quibus medius, ad quem damnatorum cura pertinebat, erumpens et canitiem immundam perfuso pulvere turpans: Meum, inquit, O cives, petitis caput, me illi vicarium datis! Si misericordes, si clementes estis, si vultis servare damnatam, innocens certe perire non debeo. Quo fletu vulgi concussus est animus maestusque se per omnes torpor insinuat et mirum in modum voluntate mutata, cum pietatis fuisset, quod ante defenderant, pietatis visum est genus, ut paterentur occidi.