Quid igitur faciam? Quod inplere non possum, negare non audeo. Super onerariam navem rudis vector inponor, et homo, qui necdum scalmum in lacu rexi, Euxini Maris credor fragori. Nunc mihi evanescentibus terris caelum undique et undique pontus, nunc unda tenebris horrescens et caeca nocte nimborum spumei fluctus canescunt. Hortaris, ut tumida malo vela suspendam, rudentes explicem, clavum regam. Pareo iam iubenti et, quia caritas omnia potest, spiritu sancto cursum prosequente confidam habiturus in utraque parte solacium: si me ad optatos portus aestus adpulerit, gubernator putabor; si inter asperos orationis anfractus inpolitus sermo substiterit, facultatem forsitan quaeras, voluntatem certe flagitare non poteris.