Sed hoc, ais, in martyrio. Erras, frater, erras, si putas umquam Christianum persecutionem non pati; et nunc cum maxime oppugnaris, si te oppugnari nescis. Adversarius noster tamquam leo rugiens aliquem devorare quaerens circuit, et tu pacem putas? Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem; oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in occulto sicut leo in spelunca sua; insidiatur ut rapiat pauperem: et tu frondosae arboris tectus umbraculo molles somnos,futura praeda, carpis? Inde me persequitur luxuria, inde avaritia conatur inrumpere, inde venter meus vult mihi deus esse pro Christo, conpellit libido, ut habitantem in me spiritum sanctum fugem, ut templum eius violem, persequitur me, inquam, hostis, cui nomina mille, mille nocendi artes: et ego infelix victorem me putabo, dum capior?