Innumerabilia sunt scripturis respersa divinis, quae gulam damnent et simplices cibos praebeant; verum quia nunc non est praepositum de ieiuniis disputare et universa exsequi sui est tituli et voluminis, haec sufficiant pauca de plurimis. Alioquin ad exemplum horum potes tibi ipsa colligere, quomodo et primus de paradiso homo ventri magis oboediens quam Deo in hanc lacrimarum deictus est vallem et ipsum dominum fame Satanas temptaverit in deserto et apostolus clamitet: Esca ventri et venter escae, Deus autem et hunc et illa destruet. et de luxuriosis: Quorum deus venter est. Id enim colit unusquisque, quod diligit. Ex quo sollicite providendum est, ut, quos saturitas de paradiso expulit, reducat esuries.