Esto cicada noctium. Lava per singulas noctes lectum tuum, in lacrimis stratum tuum riga. Vigila et flere sicut passer in solitudine. Psalle spiritu, psalle et mente: Benedic, anima mea, dominum et ne obliviscaris omnes retributiones eius, qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas et redimit ex corruptione vitam tuam. Quis nostrum ex corde dicere potest: Quia cinerem quasi panem manducavi et potionem meam cum fletu miscebam? An non flendum est, non gemendum, cum me rursus serpens invitat ad inlicitos cibos? cum de paradiso virginitatis eiectum tunicis vult vestire pelliciis, quas Helias ad paradisum rediens proiecit in terram? Quid mihi et voluptati, quae in brevi perit? Quid cum hoc dulci et mortifero carmine sirenarum? Nolo illi subiacere sententiae, quae in hominem est lata damnatum: in doloribus et anxietatibus paries, mulier—lex ista non mea est— Et ad virum conversio tua. Sit conversio illius ad maritum, quae virum non habet Christum, et ad extremum morte morieris finis iste coniugii. Meum propositum sine sexu est. Habeant nuptiae suum tempus et titulum: mihi virginitas in Maria dedicatur et Christo.