Sed ne tantum videar disputare de feminis, viros quoque fuge, quos videris catenatos, quibus feminei contra apostolum crines, hircorum barba, nigrum pallium et nudi in patientiam frigoris pedes. Haec omnia argumenta sunt diaboli Talem olim Antimum, talem nuper Sofronium Roma congemuit. Qui postquam nobilium introierint domos et deceperint mulierculas oneratas peccatis, semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes, tristitiam simulant et quasi longa ieiunia furtivis noctium cibis protrahunt; pudet reliqua dicere, ne videar invehi potius quam monere. Sunt alii—de mei ordinis hominibus loquor—qui ideo ad presbyterium et diaconatum ambiunt, ut mulieres licentius videant. Omnis his cura de vestibus, si bene oleant, si pes laxa pelle non folleat. Crines calamistri vestigio rotantur, digiti de anulis radiant et, ne plantas umidior via spargat, vix imprimunt summa vestigia. Tales cum videris, sponsos magis aestimato quam clericos. Quidam in hoc omne studium vitamque posuerunt, ut matronarum nomina, domos moresque cognoscant. E quibus unum, qui huius artis est princeps, breviter strictimque describam, quo facilius magistro cognito discipulos recognoscas. Cum sole festinus exsurgit; salutandi ei ordo disponitur; viarum conpendia requiruntur, et paene usque ad cubilia dormientium senex inportunus ingreditur. Si pulvillum viderit, si mantele elegans, si aliquid domesticae supellectilis, laudat, miratur, adtrectat, et se his indigere conquerens non tam inpetrat quam extorquet, quia singulae metuunt veredarium urbis offendere. Huic inimica castitas, inimica ieiunia; prandium nidoribus probat et altilem quae vulgo ποππύζων nominatur. Os barbarum et procax et in convicia semper armatum. Quocumque te verteris, primus in facie est. Quidquid novum insonuerit, aut auctor aut exaggerator est famae. Equi per horarum momenta mutantur tam nitidi, tam feroces, ut illum Thracii regis putes esse germanum.