Avaritiae quoque tibi vitandum est malum, non quo aliena non adpetas—hoc enim et leges publicae puniunt,—sed quo tua, quae sunt aliena, non serves. Si in alieno, inquit, fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? Aliena nobis auri argentique sunt pondera, nostra possessio spiritalis est, de qua alibi dicitur: Redemptio viri propriae divitiae. Nemo potest duobus dominis servire; aut enim unum odiet et alterum amabit, aut unum patietur et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae, id est divitiis. Nam gentili Syrorum lingua mammon a divitiae nuncupantur Cogitatio victus spinae sunt fidei, radix avaritiae, cura gentilium. At dices: Puella sum delicata et quae meis manibus laborare non possum. Si ad senectam venero, si aegrotare coepio, quis mei miserebitur? Audi ad apostolos loquentem Iesum: Ne cogitetis in corde vestro, quid manducetis, neque corpori. vestro, quid induamini. Nonne anima plus est quam esea et corpus plus est quam vestimentum? Respieite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et pater vester caelestis pascit illa. Si vestis defuerit, lilia proponentur; si esuriens, beatos audies pauperes et esurientes; si aliquis adflixerit dolor, legito: Propter hoc conplaceo mihi in infirmitatibus meis, et: Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colafizet, ne extollar. Laetare in omnibus iudiciis Dei; Exultaverunt, enim, filiae Iudae in omnibus iudiciis tuis, domine. Illa tibi semper in ore vox resonet: Nudus exivi de utero matris meae, nudus et redeam, et: Nihil intulimus in hune mundum nee auferre quid possumus.