Quamdiu hoc fragili corpusculo continemur, quamdiu habemus thesaurum istum in vasis ficti- libus et concupiscit spiritus adversus carnem et caro adversus spiritum, nulla est certa victoria. Adversarius noster diabolus tamquam leo rugiens aliquid devorare quaerens circuit. Posuisti, ait David, tenebras et facta est nox. In ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae, catuli leonum rugientes, ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi. Non quaerit diabolus homines infideles, non eos, qui foris sunt et quorum carnes rex in olla succendit Assyrius: de ecclesia Christi rapere festinat. Escae eius secundum Ambacum electae sunt: Iob subvertere cupit et devorato Iuda ad cribrandos apostolos expetit potestatem. Non venit salvator pacem mittere super terram, sed gladium. Cecidit Lucifer, qui mane oriebatur, et ille, qui in paradiso deliciarum nutritus est, meruit audire: Si alte feraris ut aquila, inde te detraham, dicit dominus. Dixerat enim in corde suo: Super sidera caeli ponam sedem meam et ero similis altissimo. Unde cotidie ad eos, qui per scalam Iacob somniante descendunt, loquitur Deus: Ego dixi: dii estis et filii altissimi omnes. Vos autem sicut homines moriemini et tamquam unus de principibus cadetis. Cecidit enim primus diabolus, et cum stet Deus in synagoga deorum, in medio autem deos discernat, apostolus eis, qui dii esse desinunt, scribit: Ubi enim in vobis dissensiones et aemulationes, nonne homines estis et secundum hominem ambulatis?