SI tibi putem a me gratias referri posse, non sapiam. Potens est Deus super personam meam sanctae animae tuae restituere, quod meretur. Ego enim indignus nec aestimare umquam potui nec optare, ut mihi tantum in Christo largireris adfectum. Et licet me sceleratum quidam putent et omnibus flagitiis obrutum et pro peccatis meis etiam haec parva sint, tamen tu bene facis, quod ex tua mente etiam malos bonos putas. Periculosum quippe est de servo alterius iudicare, et non facilis venia prava dixisse de rectis. Veniet, veniet illa dies, et mecum dolebis ardere non paucos.