Numquam petentes raro accipiamus rogati. Nescio quo enim modo etiam ipse, qui deprecatur, ut tribuat, cum acceperis, viliorem te iudicat et mirum in modum, si rogantem contempseris, plus miratur. Praedicator continentiae, nuptias ne conciliet. Qui apostolum legit: Superest, ut et qui habent uxores, sic sint, quasi non habentes, cur virginem cogit, ut nubat? Qui de monogamia sacerdos est, quare viduam hortatur, ut δίγαμοσ sit? Procuratores et dispensatores domorum alienarum atque villarum quomodo esse possunt, qui proprias iubentur contemnere facultates? Amico quippiam rapere furtum est, ecclesiam fraudare sacrilegium est. Accepisse pauperibus erogandum et esurientibus plurimis vel cautum esse vel timidum aut—quod apertissimi sceleris est—aliquid inde subtrahere omnium praedonum crudelitatem superat. Ego fame torqueor et tu iudicas, quantum ventri meo satis sit? Aut divide statim, quod acceperis, aut, si timidus dispensator es, dimitte largitorem, ut sua ipse distribuat. Nolo sub occasione mea sacculus tuus plenus sit. Nemo me melius mea servare potest. Optimus dispensator est, qui sibi nihil reservat.