Dicente te in ecclesia non clamor populi, sed gemitus suscitetur; lacrimae auditorum laudes tuae sint; sermo presbyteri scripturarum lectione conditus sit. Nolo te declamatorem esse et rabulam garrulumque, sed mysterii peritum et sacramentorum Dei tui eruditissimum. Verba volvere et celeritate dicendi apud inperitum vulgus admirationem sui facere indoctorum hominum est. Adtrita frons interpretatur saepe, quod nescit, et, cum aliis suaserit, sibi quoque usurpat scientiam. Praeceptor quondam meus Gregorius Nazianzenus rogatus a me, ut exponeret, quid sibi vellet in Luca sabbatum δευτερόπρωτον, id est secundoprimum, eleganter lusit: Docebo te, inquiens, super hac re in ecclesia, in qua omni mihi populo acclamante cogeris invitus scire, quod nescis, aut certe, si solus tacueris, solus ab omnibus stultitiae condemnaberis. Nihil tam facile, quam vilem plebiculam et indoctam contionem linguae volubilitate decipere, quae, quidquid non intellegit, plus miratur. Marcus Tullius, ad quem pulcherrimum illud elogium est: Demosthenes tibi praeripuit, ne esses primus orator, tu illi, ne solus, in oratione pro Quinto Gallio quid de favore vulgi et de inperitis contionatoribus loquatur, adtende: His autem ludis—loquor enim, quae sunt ipse nuper I expertus—unus quidam poeta dominatur, homo per-1 litteratus, cuius sunt illa convivia poetarum ac philosophorum, cum facit Euripiden et Menandrum inter! se et alio loco Socraten atque Epicurum disserentes quorum aetates non annis, sed saeculis scimus fuisse! disiunctas. Atque his quantos plausus et clamores! movet! Multos enim condiscipulos habet in theatro! qui simul litteras non didicerunt.