Volumus scire, quales esse debeant viduae? Legamus evangelium secundum Lucani: Et erat, inquit, Anna prophetissa, filia Phanuel de tribu Aser. Anna interpretatur gratia, Phanuel in lingua nostra resonat vultum Dei, Aser vel in beatitudinem vel in divitias vertitur. Quia ergo ab adulescentia usque ad octoginta quattuor annos viduitatis onus sustinuerat et non recedebat de templo Dei diebus ac noctibus insistens ieiuniis et obsecrationibus, idcirco meruit gratiam spiritalem et nuncupatur filia vultus Dei et atavis beatitudine divitiisque-censetur. Recordemur viduae Sareptenae, quae et suae et filiorum saluti Heliae praetulit famem et ipsa nocte moritura cum filio superstitem hospitem relinquebat malens vitam perdere quam elemosynam et in pugillo farris seminarium sibi messis dominicae preparavit. Farina seritur et olei capsaces nascitur. In Iudaea frumenti penuria—granum enim tritici ibi mortuum fuerat—et in gentium viduae olei fluenta manabant. Legimus Iudith—si cui tamen placet volumen recipere—viduam confectam ieiuniis et habitu lugubri sorditatam, quae non lugebat mortuum virum, sed squalore corporis sponsi quaerebat adventum. Video armatam gladio manum, cruentam dexteram, recognosco caput Holofernae de mediis hostibus reportatum. Vincit viros femina et castitas truncat libidinem habituque repente mutato ad victrices sordes redit omnibus saeculi cultibus mundiores.