Grandes materias ingenia parva non sufferunt et in ipso conatu ultra vires ausa succumbunt; quantoque maius fuerit, quod dicendum est, tanto magis obruitur, qui magnitudinem rerum verbis non potest explicare. Nepotianus meus, tuus, noster, immo Christi, et quia Christi, idcirco plus noster, reliquit senes et desiderii sui iaculo vulneratos intolerabili dolore confecit. Quem heredem putavimus, funus tenemus. Cui iam meum sudabit ingenium? Cui litterulae placere gestient? Ubi est ille ἐργοδιώκτησ? noster et cygneo canore vox dulcior? Stupet animus, manus tremit, caligant oculi, lingua balbutit. Quidquid dixero, quia ille non audiet, mutum videtur. Stilus ipse quasi sentiens et cera subtristior vel rubigine vel situ obducitur. Quotienscumque nitor in verba prorumpere et super tumulum eius epitaphii huius flores spargere, totiens conplentur oculi et renovato dolore totus in funere sum. Moris quondam fuit, ut super cadavera defunctorum in contione pro rostris laudes liberi dicerent et instar lugubrium carminum ad fletus et gemitus audientium pectora concitarent: en rerum in nobis ordo mutatus est et in calamitatem nostram perdidit sua iura natura: quod exhibere senibus iuvenis debuit, hoc iuveni exhibemus senes.