Alius forsitan scriberet, quod ob salutem illius orientem heremumque dimiseris et me, carissimum sodalem tuum, redeundi spe lactaveris, ut primum, si fieri posset, sororem cum parvulo viduam, dein, si consilium illa respueret, saltem nepotem dulcissimum conservares. Hic est enim ille, de quo tibi quondam vaticinatus sum: Licet parvulus ex collo pendeat nepos. Referret, inquam, alius, quod in palatii militia sub chlamyde et candenti Uno corpus eius cilicio tritura sit, quod stans ante saeculi potestates lurida ieiuniis ora portaverit, quod adhuc sub alterius indumentis alteri militarit et ad hoc habuerit cingulum, ut viduis, pupillis, oppressis, miseris subveniret: mihi non placent dilationes istae inperfectae servitutis Dei et centurionem Cornelium, ut lego iustum, statim audio baptizatum.