Et quia statim in principio quasi scopulus quidam et procella mihi obtrectatorum eius opponitur, quod secundum sortita matrimonium prius reliquerit, non laudabo conversam, nisi ream absolvero. Tanta prior maritus vitia habuisse narratur, ut ne scortum quidem et vile mancipium ea sustinere posset. Quae si voluero dicere, perdam virtutem feminae, quae maluit culpam subire discidii quam quandam corporis sui infamare partem et maculas eius detegere. Hoc solum proferam, quod verecundae matronae et Christianae satis est. Praecepit dominus uxorem non debere dimitti excepta causa fornicationis et, si dimissa fuerit, manere innuptam. Quidquid viris iubetur, hoc consequenter redundat ad feminas. Neque enim adultera uxor dimittenda est et vir moechus tenendus. Si qui meretrici iungitur, unum corpus facit, ergo et, quae scortatori inpuroque sociatur, unum cum eo corpus efficitur. Aliae sunt leges Caesarum, aliae Christi; aliud Papinianus, aliud Paulus noster praecipit. Apud illos in viris pudicitiae frena laxantur et solo stupro atque adulterio condemnato passim per lupanaria et ancillulas libido permittitur, quasi culpam dignitas faciat, non voluptas. Apud nos, quod non licet feminis, aeque non licet viris et eadem servitus pari condicione censetur. Dimisit ergo, ut aiunt, vitiosum; dimisit illius et illius criminis noxium; dimisit—paene dixi, quod clamante vicinia uxor non sola prodidit. Sin autem arguitur, quare repudiato marito non innupta permanserit, facile culpam fatebor, dum tamen referam necessitatem. Melius est, inquit apostolus, nubere quam uri. Adulescentia erat, viduitatem suam servare non poterat. Videbat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae et se vinctam atque captivam ad coitum trahi. Melius arbitrata est aperte confiteri inbecillitatem suam et umbram quandam miserabilis subire coniugii quam sub gloria univirae exercere meretricium. Idem apostolus vult viduas adulescentulas nubere, filios procreare, nullam dare occasionem maledicti gratia. Et protinus, cur hoc velit, exponit: Iam enim quaedam abierunt retro Satanas. Igitur et Fabia, quia persuaserat sibi et putabat virum iure a se dimissum nec evangelii vigorem noverat, in quo nubendi universa causatio viventibus viris feminis Christianis amputatur, dum multa diaboli vitat vulnera, unum incauta vulnus accepit.