Quid? quod ita plerique clausis oculis in odium eius inpingunt, ut bonum alicui testimonium ferentes admisceant nominis exprobrationem. Bonus vir Gaius Seius, tantum quod Christianus. Item alius: Ego miror Lucium Titium sapientem virum repente factum Christianum. Nemo retractat, ne ideo bonus Gaius et prudens Lucius, quia Christianus, aut ideo Christianus, quia prudens et bonus.