Alii, quos retro ante hoc nomen vagos, viles, improbos noverant, ex ipso denotant quod laudant. Caecitate odii in suffragium inpingunt: Quae mulier! quam lasciva, quam festiva! Quis iuvenis! quam lascivus, quam amasius! Facti sunt Christiani! Ita nomen emendationi imputatur.