Nulla lex sibi soli conscientiam iustitiae suae debet, sed eis a quibus obsequium expectat. Ceterum suspecta lex est quae probari se non vult, inproba autem, si non probata dominetur.