Fama, nomen incerti, locum non habet ubi certum est. An vero famae credat nisi inconsideratus? Quia sapiens non credit incerto. Omnium est aestimare, quantacunque illa ambitione diffusa sit, quantacunque asseveratione constructa, quod ab uno aliquando principe exorta sit necesse est.