De vestra vobis dissimulatione praescribitur non esse quod nec ipsi audetis eruere. Longe aliud munus carni fici in Christianos imperatis, non ut dicant quae faciunt, sed ut negent quod sunt.