Haec ego ut accepi, sudore frigido miser perfluo tremore viscera quatior, ut grabatulus etiam succussu meo Quin igitur inquit Soror, hunc primum bacchatim discerpimus vel membris eius destinatis virilia desecamus? Ad haec Meroe (sic enim reapse nomen eius tunc fabulis Socratis convenire sentiebam) Immo ait Supersit hic saltem, qui miselli huius corpus parva contumulet humo, et capite Socratis in alterum dimoto latus per iugulum sinistrum capulo tenus gladium totum et demergit, et sanguinis eruptionem utriculo admoto excipit diligenter, ut nulla stilla compareret usquam: haec ego meis oculis aspexi. Nam etiam, ne quid demutaret, credo, a victimae religione, immissa dextera per vulnus illud ad viscera penitus, cor miseri contubernalis mei Meroe bona scrutata protulit, cum ille impetu teli praesecata gula vocem, immo stridorem incertum per vulnus effundere: et spiritum rebulliret. Quod vulnus qua maximi; patebat spongia offulciens Panthia heus tu inquit Spongia, cave in mari nata per fluvium transeas. His editis abeunt: remoto grabatulo varicus super faciem meam residentes vesicam exonerant, quoad me urinae spurcissimae madore perluerent.