In cubiculum itaque reversus de genere tumultuario mortis mecum deliberabam. Sed cum nullum aliud telum mortiferum Fortuna quam solum mihi grabatulum subministraret, Iam iam grabatule inquam Animo meo carissime, qui mecum tot aerumnas exanclasti, conscius et arbiter quae nocte gesta sunt, quem solum in meo reatu testem innocentiae citare possum, tu mihi ad inferos festinanti subministra telum salutare; et cum dicto restim, qua erat intextus, aggredior expedire ac tigillo, quod fenestrae subditum altrinsecus prominebat, iniecta atque obdita parte funiculi et altera firmiter in nodum coacta, ascenso grabatulo ad exitium sublimatus et immisso