Humi sedebat scissili palliastro semiamictus, paene alius lurore, ad miseram maciem deformatus, qualia solent fortunae detrimina Hem inquam Mi Socrates, quid istud? Quae facies? Quod flagitium? At vero domi tuae iam defletus et conclamatus es; liberis tuis tutores iuridici provincialis decreto dati; uxor persolutis inferialibus Aristomene, inquitNe tu fortunarum lubricas ambages et instabiles incursiones et reciprocas vicissitudines ignoras! Et cum dicto sutili centunculo faciem suam iamdudum punicantem prae pudore obtexit, ita ut ab umbilico pube tenus cetera corporis renudaret. Nec denique perpessus ego tam miserum aerumnae spectaculum, iniecta manu ut assurgat enitor.