Haec mecum ipse disputans fores Milonis accedo et, quod aiunt, pedibus in sententiam meam vado. Nec tamen domi Milonem vel uxorem eius offendo, sed tantum caram meam Fotidem: suis parabat viscum fartim concisum et pulpam frustatim consectam et abacum mirabundus steti, steterunt et membra quae iacebant ante. Et tandem ad illam Quam pulchre quamque festive inquam Fotis mea, ollulam istam cum natibus intorques! Quam mellitum pulmentum apparas! Felix et certius beatus cui permiseris illuc digitum intingere! Tunc illa lepida alioquin et dicacula puella Discede inquit Miselle, quam procul a meo foculo discede. Nam si te vel modice meus igniculus afflaverit, ureris intime nec ullus extinguet ardorem tuum nisi ego, quae dulce condiens et ollam et lectulum suave quatere novi,