Sic rursum praeconis amplo boatu citatus accusator quidam senior exsurgit, et ad dicendi spatium vasculo quodam in vicem coli graciliter fistulato ac per hoc guttatim defluo infusa aqua, populum sic adorat: Neque parva res ac praecipue pacem civitatis cunctae respiciens et exemplo serio profutura tractatur Quirites sanctissimi. Quare magis congruit sedulo singulos atque universos vos pro dignitate publica providere, ne nefarius homicida tot caedium lanienam, quam cruenter exercuit, impune commiserit. Nec me putetis privatis simultatibus instinctum odio proprio saevire: sum namque nocturnae custodiae praefectus, nec in hodiernum credo quemquam pervigilem diligentiam meam culpare posse. Rem denique ipsam et quae nocte gesta, sunt cum fide proferam: nam cum fere iam tertia vigilia scrupulosa diligentia cunctae civitatis ostiatim singula considerans circumirem, conspicio istum crudelissimum iuvenem mucrone destricto passim caedibus operantem, iamque tres numero saevitia eius interemptos ante pedes ipsius spirantibus itaque reum tot caedibus impiatum, reum coram deprensum, reum peregrinum: constanter itaque in hominem alienum ferte sententias de eo crimine, quodetiam in vestrum civem severiter vindicaretis.