Quidni, quae inter genua sua deposito capite sine modo flebat? At illi introvocatae anui praecipiunt assidens eam blando quantum posset solaretur alloquio, seque ad sectae sueta conferunt. Nec tamen puella quivit ullis aniculae sermonibus ab inceptis fletibus avocari, sed altius eiulans sese et assiduis singultibus ilia quatiens mihi etiam lacrimas excussit, ac sic An ego inquit Misera, tali domo, tanta familia, tam caris vernulis tam sanctis parentibus desolata et infelicis rapinae praeda et mancipium effecta, inque isto saxeo carcere serviliter clausa et omnibus deliciis, quis inuata atque innutrita sum, privata, sub incerto salutis et carnificinae laniena, inter tot ac tales latrones et horrendum gladiatorum populum, vel fictum desinere vel omnino vivere potero? Lamentata sic, et animi dolore et faucium tundore et corporis lassitudine iam fatigata, marcentes oculos demisit ad soporem;