Suscipit alia: Ego vero maritum articulari etiam morbo complicatum curvatumque, ac per hoc rarissimo Venerem meam recolentem sustineo, plerumque detortos et duratos in lapidem digitos eius perfricans, fomentis olidis et pannis sordidis et faetidis cataplasmatibus manus tam delicatas istas adurens, nec uxoris officiosam faciem sed medicae laboriosam personam sustinens. Et tu quidem, soror, videris, quam patienti vel potius servili—dicam enim libere quod sentio— haec per feras animo: enimvero ego nequeo sustinere ulterius tam beatam fortunam illapsam poeniendam firmiores redeamus.