Sic affectione simulata paulatim sororis invadunt animum; statimque eas lassitudine viae sedilibus refotas et balnearum vaporosis fontibus curatas pulcherrime triclinio mirisque illis et beatis edulibus atque tuccetis oblectat. Iubet citharam loqui, psallitur; tibias agere, sonatur; choros canere, cantatur: quae cuncta nullo praesente dulcissimis modulis animos audientium remulcebant. Nec tamen scelestarum feminarum nequitia vel ipsa mellita cantus dulcedine mollita conquievit, sed ad destinatam fraudium pedicam sermonem conferentes dissimulanter occipiunt sciscitari qualis ei maritus et unda natalium, secta cuia proveniret. Tunc illa simplicitate nimia pristini sermonis oblita, novum commentum instruit atque maritum suum de provincia proxima magnis pecuniis negotiantem iam medium, cursum aetatis agere, interspersum rara canitie. Nec in sermone isto tantillum morata rursum opiparis muneribus eas onustas ventoso vehiculo reddidit.