Sic inflammatae, parentibus fastidienter appellatis et nocte turbata vigiliis, perditae matutino scopulum pervolant et inde solito venti praesidio vehementer devolant, lacrimisque pressura palpebrarum coactis, hoc astu puellam appellant: Tu quidem felix et ipsa tanti mali ignorantia beata, sedes incuriosa periculi tui; nos autem, quae pervigili cura rebus tuis excubamus, cladibus tuis misere cruciamur. Pro vero namque comperimus nec te, sociae scilicet doloris casusque tui, celare possumus immanem colubrum multinodis voluminibus serpentem, veneno noxio colla sanguinantem hiantemque ingluvie profunda, tecum noctibus latenter acquiescere. Nunc recordare sortis Pythicae, quae te trucis bestiae nuptiis destinatam esse clamavit: et multi coloni, quique circumsecus venantur, et accolae plurimi viderunt eum vespera redeuntem e pastu proximique fluminis vadis innatantem.