Finitis voluptatibus, vespera suadente, concedit Psyche cubitum, iamque provecta nocte clemens quidam sonus aures eius accedit. Tunc virginitate suae pro tanta solitudine metuens et pavet et horrescit et quovis malo plus timet quod ignorat: iamque aderat ignobilis maritus et torum inscenderat,et uxorem sibi Psychen fecerat et ante lucis exortum propere discesserat: statim voces cubiculo praestolatae novam nuptam interfectae virginitatis curant. Haec diutino tempore sic agebantur, atque, ut est natura redditum, novitas per assiduam consuetudinem delectationem ei commendarat, et sonus vocis incertae solitudinis erat solacium. Interea parentes eius indefesso luctu atque maerore consenescebant latiusque porrecta fama sorores illae maiores cuncta cognorant, propereque maestae atque lugubres deserto Lare certatim ad parentum suorum conspectum affatumque perrexerant.