et audaciter in capillos eius immissa manu trahebat eam nequaquam renitentem. Quam ubi primum inductam oblatamque sibi conspexit Venus, laetissimum cachinnum extollit, et qualem solent frequenter irati caputque quatiens et ascalpens aurem dexteram Tandem inquit Dignata es socrum tuam salutare? An potius maritum, qui tuo vulnere periclitatur, intervisere venisti? Sed esto secura; iam enim excipiam te ut bonam nurum condecet: et Ubi sunt inquit Sollicitudo atque Tristities ancillae meae?; quibus intro vocatis torquendam tradidit eam. At illae sequentes herile praeceptum, Psychen misellam flagellis afflictam et ceteris tormentis excruciatam iterum dominae conspectui reddunt. Tunc rursus sublato risu Venus Et ecce inquit Nobis turgidi ventris sui lenocinio commovet miserationem, unde me praeclara subole aviam beatam scilicet faciat. Felix vero ego, quae in ipso aetatis meae flore vocabor avia, et vilis ancillae filius nepos Veneris audiet. Quamquam inepta ego frustra filium dicam: impares enim nuptiae, et praetera in villa sine; testibus, et patre non consentiente factae legitimae non possunt videri, ac per hoc spurius iste nascetur, si tamen partum omnino perferre te patiemur.