haec atque hoc genus alia partim cum audiret a Diogene Crates, alias ipse sibimet suggereret, denique in forum exilit, rem familiarem abicit uelut onus stercoris magis labori quam usui, dein coetu facto maximum exclamat: Crates, inquit, Cratestem manu mittit: et exinde non modo solus, uerum nudus et liber omnium, quoad uixit, beate uixit. adeoque eius cupiebatur, ut uirgo nobilis spretis iunioribus ac ditioribus procis ultronea eum sibi optauerit. cumque interscapulum Crates retexisset, quod erat aucto gibbere, peram cum baculo et pallium humi possuisset eamque suppellectilem sibi esse puellae profiteretur eamque formam, quam uiderat: proinde sedulo consuleret, ne post querelae causam caperet; enimuero Hipparche condicionem accipit. iam dudum sibi prouisum satis et satis consultum respondit, neque ditiorem maritum neque formonsiorem uspiam gentium posse inuenire; proinde duceret, quo liberet. duxit Cynicus in porticum; ibidem, in loco celebri, coram luce clarissima accubuit, coramque uirginem inminuisset paratam pari constantia, ni Zeno procinctu palliastri circumstantis coronae obtutum magistri in secreto defendisset.