habet interdum et necessaria festinatio honestas moras, saepe uti malis interpellatam uoluntatem: quippe et illis, quibus curriculo confecta uia opus est, adeo uti praeoptent pendere equo quam carpento sedere, propter molestias sarcinarum et pondera uehiculorum et moras orbium et salebras orbitarum—adde et lapidum globos et caudicum toros et camporum riuos et collium cliuos—hisce igitur moramentis omnibus qui uolunt deuitare ac uectorem sibimet equum deligunt diutinae fortitudinis, uiuacis pernicitatis, id est et ferre ualidum et ire rapidum, qui campos collesque gradu perlabitur uno, ut ait Lucilius, tamen cum eo equo per uiam concito peruolant, si quem interea conspicantur ex principalibus uiris nobilem hominem, bene consultum, bene cognitum, quanquam oppido festinent, tamen honoris eius gratia cohibent cursum, releuant gradum, retardant equum et ilico in pedes desiliunt, fruticem, quem uerberando equo gestant, eam uirgam in laeuam manum transferunt itaque expedita dextra adeunt ac salutant et, si diutule ille quippiam percontetur, ambulant diutule et fabulantur, denique quantumuis morae in officio libenter insumunt.