sicuti nauem bonam, fabre factam, bene intrinsecus compactam, extrinsecus eleganter depictam, mobili clauo, firmis rudentibus, procero malo, insigni carchesio, splendentibus uelis, postremo omnibus armamentis idoneis ad usum et honestis ad contemplationem, eam nauem si aut gubernator non agat aut tempestas agat, ut facile cum illis egregiis instrumentis aut profunda hauserint aut scopuli comminuerint! sed et medici cum intrauerint ad aegrum, uti uisant, nemo eorum, quod tabulina perpulchra in aedibus cernant et lacunaria auro oblita et gregatim pueros ac iuuenes eximia forma in cubiculo circa lectum stantis, aegrum iubet, uti sit animo bono, sed, ubi iuxtim consedit, manum hominis prehendit, eam pertrectat, uenarum pulsum et momenta captat: si quid illic turbatum atque inconditum offendit, illi renuntiat male morbo haberi. diues ille cibo interdicitur; ea die in sua sibi copiosa domo panem non accipit, cum interea totum eius seruitium hilares sunt atque epulantur, nec in ea re quicquam efficit condicione.