HACTENUS edideras dominos, gens Flavia, iustos. cur duo quae dederant, tertius eripuit? vix tanti est habuisse illos, quia dona bonorum sunt brevia; aeternum, quae nocuere, dolent.