Haec usque adhuc lecta sunt. superest ea pars epistulae, quae similiter pro me scripta in memet ipsum uertit cornua, ad expellendum a me crimen magiae sedulo omissa memorabili laude Rufini uicem mutauit et ultro contrariam mihi opinionem quorundam Oeensium quasi mago quaesiuit. multa fando, Maxime, audisti, etiam plura legendo didicisti, non pauca experiendo comperisti: sed enim uersutiam tam insidiosam, tam admirabili scelere conflatam negabis te umquam cognouisse. quis Palamedes, quis Sisyphus, quis denique Eurybates aut Phrynondas talem excogitasset? omnes isti quos nominaui et si qui praeterea fuerunt dolo memorandi, si cum hac una Rufini fallacia contendantur, macchi prorsus et bucchones uidebuntur. o mirum commentum! o subtilitas digna carcere et robore! quis credat effici potuisse, ut quae defensio fuerat, eadem manentibus eisdem litteris in accusationem transuerteretur? est hercule incredibile. sed hoc incredibile qui sit factum, probabo.