Ad litteras Pudentillae prouocastis: litteris uinco, quarum si uultis extremam quoque clausulam audire, non inuidebo. dic tu, quibus uerbis epistulam finierit mulier obcantata, uecors, amens, amans: Ἐγὼ οὔτε μεμάγευμαι οὔ τε τ᾽ ἐρῶ. τὴν εἱμαρμένην ἐκφ. etiamne amplius? reclamat uobis Pudentilla et sanitatem suam a uestris calumniis quodam praeconio uindicat nubendi autem seu rationem seu necessitatem fato adscribit, a quo multum magia remota est uel potius omnino sublata. quae enim relinquitur uis cantaminibus et ueneficiis, si fatum rei cuiusque ueluti uiolentissimus torrens neque retineri potest neque impelli? igitur hac sententia sua Pudentilla non modo me magum, sed omnino esse magiam negauit. bene, quod integras epistolas matris Pontianus ex more adseruauit; bene, quod uos festinatio iudicii anteuortit, ne quid in istis litteris ex otio nouaretis. tuum hoc, Maxime, tuaeque prouidentiae beneficium est, quod a principio intellectas calumnias, ne corroborarentur tempore, praecipitasti et nullam impertita mora subneruiasti. finge nunc aliquid matrem filio secretis litteris de amore, uti adsolet, confessam. hocine uerum fuit, Rufine, hoc non dico pium, sed saltem humanum, prouulgari eas litteras et potissimum fili praeconio puplicari? sed sumne ego inscitus, qui postulo, ut alienum pudorem conserues qui tuum perdideris?