Missa haec facio. uenio nunc ad ipsum stirpem accusationis, ad ipsam causam maleficii. respondeat Aemilianus et Rufinus, ob quod emolumentum, etsi maxime magus forem, Pudentillam carminibus et uenenis ad matrimonium pellexissem. atque ego scio plerosque reos alicuius facinoris postulatos, si fuisse quaepiam causae probarentur, hoc uno se tamen habunde defendisse, uitam suam procul ab huiusmodi sceleribus abhorrere nec id sibi obesse debere, quod uideantur quaedam fuisse ad maleficiundum inuitamenta; non enim omnia quae fieri potuerint pro factis habenda, rerum uices uarias euenire: certum indicem cuiusque animum esse; qui semper eodem ingenio ad uirtutem uel malitiam moratus firmum argumentum est accipiendi criminis aut respuendi. haec ego quamquam possim merito dicere, tamen uobis condono nec satis mihi duco, si me omnium quae insimulastis abunde purgaui, nisi nusquam passus sum uel exiguam suspicionem magiae consistere. reputate uobiscum, quanta fiducia innocentiae meae quantoque despectu uestri agam: si una causa uel minima fuerit inuenta, cur ego debuerim Pudentillae nubtias ob aliquod meum commodum appetere, si quamlibet modicum emolumentum probaueritis, ego ille sim Carmendas uel Damigeron uel † his Moses uel Iohannes uel Apollobex uel ipse Dardanus uel quicumque alius post Zoroastren et Hostanen inter magos celebratus est.